Hľadaný výraz: Mt 10,34-36; Lk 12,51-53, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
34 Nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram; non veni pacem mittere sed gladium. 35 Veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam: 36 et inimici hominis domestici eius.

51 Putatis quia pacem veni dare in terram? Non, dico vobis, sed separationem. 52 Erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi: tres in duo, et duo in tres; 53 dividentur pater in filium et filius in patrem, mater in filiam et filia in matrem, socrus in nurum suam et nurus in socrum ”.

1

mail   print   facebook   twitter